EPISTULA LEONINA XVIII

N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLA OBLIGATIONE. NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA. SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS.

ARGUMENTA

NUNTII: OBAMA – KÖHLER – HUBER

MYTHI GRAECORUM (VI): EUROPA

VOTA IN ANNUM MMIX OBLATA

LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINAM LINGUAM AMANTIBUS

SAL.PL.DIC. S.V.B.E.E.V.

Cara Lectrix, Care Lector,

utinam annum ineuntem bonis ominibus incohaveris!

Quarto die anni novi quodammodo strenam Tibi offero hanc Epistulam Leoninam duodevicesimam, cuius lectionem bene spero Tibi fore quam commodissimam atque iucundissimam.

Primo legas quaeso summaria orationum, quae spectant ad Natale Domini et Annum Ineuntem.

Deinde helluare, quaeso, mytho Europae eponymo: licet haec fabula vobis sit iam bene nôta, tamen iuvabit eandem legere Latinâ veste donatam.

Denique accipe observantissima vota in annum MMIX ineuntem Tibi oblata!

Feriis fruere et pancraticê vale mihique favere perge.

Medullitus Te salutat

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

d.04. m.Ian. a.2009

 

 

 

 

 

CIVES AMERICANOS PRAESIDI FUTURO MAXIME CONFIDERE

 

Baracus (Barack) Obama praeses Civitatum Unitarum designatus.

Vassintonio ex urbe (AFP) — Baracus Obama praeses designatus munere nondum suscepto iam in antecessum magis laudatur quam ex decenniis laudatus est ullus praeses alius Civitatum Unitarum electus. In emissione televisificâ nataliciâ relatum est 82 % (Octogenas binas centesimas) civium Americanorum a statione CNN interrogatos dixisse se contentos esse Obamae praeparationibus muneris d.20. m.Ian. suscipiendi. Praeterea apparet etiam Obamae consilia crisis oeconomicae impugnandae a plurimis conterraneis comprobari. Secundum interrogationem Obama a pluribus civibus comprobatur quam Georgius W. Bush anno 2001 (bis millesimo primo) munus praesidis suscepturus.

Post dubia suffragia a.2000 exeunte facta 65% (sexagenae quinae centesimae) civium Americanorum dixerant se confidere Georgio Bush, Vilelmus (Bill) Clinton a.1992 electus a 67% (sexagenis septenis centesimis) est comprobatus.

Interrogatio facta est, postquam Obama vir democrates ministros sui consistorii definitivê nominavit. Keating Holland, qui in statione CNN est praeceptor interrogationum publicarum, in situ interretiali scripsit haec: "Baracus Obama cum civibus Americanis meliores septimanas neogamas celebrat quam omnis alius praeses Americae his tribus decenniis designatus". Hanc praevalentiam Obamae spectare ad omnes res interrogatione tractatas. Secundum interrogationem stationis CNN 56% (quinquagenae senae centesimae) civium Americanorum comprobant Obamae consilia programmatis coniuncturae, quo oeconomia lassata refocilletur. 42% (Quadragenae binae centesimae) civium haec consilia reprobant.

Obama autem oratione nataliciâ concives suos adhortatus est, ut praestarent concordiam et navitatem. Idem in allocutione suâ radiophonicâ et magnetoscopicâ dixit novas ideas novasque res inveniendas esse necessarias, quibus incoharetur novum capitulum historiae nationis magnificae. Hunc esse „spiritum", quo gubernatio sua anno proximo futuro dirigeretur.

Obama ferias natalicias unâ cum familiâ degit in Havaiâ. Ibidem praeses designatus particeps fuit sollemnitatis lugubris, quae habita est in memoriam aviae suae mense praeterito mortuae. Die Iovis Obama visit castra nautica Havaiensia ad cenam nataliciam cum militibus communicandam.

Ex interrogatione publicâ apparet scandalo illo Rod(erici) Blagojevich gubernatoris Civitatis Illinoisiae, qui in suspicionem venerat corruptelae, auram popularem praesidis futuri nihil detrimenti fecisse (Illinoisia est civitas Obamae patria). Die Martis relatione investigationis internâ dictum est non esse suspicandum Obamam eiusdemque cooperatores cum Roderico illo colloquia illicita habuisse de occupando loco Obamae senatorio vacaturo. Rodericus enim accusatur, quod hunc locum vendere voluerit plurimam pecuniam praebenti.

http://de.news.yahoo.com/2/20081226/tpl-us-buerger-haben-groesstes-vertrauen-ee974b3.html

Hanc relationem d.24.m.Dec. a.2008 in periodico interretiali „yahoo news" editam (titulus originalis: „US-Bürger haben größtes Vertauen in zukünftigen Präsidenten") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

d.24. m.Dec. a.2008, h.00:10

ALLOCUTIO PRAESIDIS NATALICIA

Germanos a Köhlero obligari ad summam virium contentionem

"Nobis erit laborandum – at ego rebus futuris confido": Horst(ius) Köhler praeses foederalis Germanos praeparat ad superandum annum 2009 (bis millesimum nonum) difficilem. In allocutione suâ nataliciâ postulat, ut praestentur probitas et modestia et temperantia, praesertim a dispensatoribus (orig. Manager).

Hammaburgo ex urbeHorstius Köhler praeses foederalis adversus crisin pecuniae oeconomiaeque universalem cives adhortatus est, ut rebus futuris confiderent. In manuscripto allocutionis nataliciae receptae, quae publicê exhibebitur die natalicio primo, leguntur verba haec: "Natio nostra, eius cives et politici re acceptâ êgêrunt cum prudentiâ et moderatione. Opinor nos his virtutibus niti posse etiam in futurum".

Horst(ius) Köhler Germaniae praeses foederalis orationem nataliciam habens: "probitas et modestia et temperantia"

Köhler sentit societatem Germanicam rebus tempore proximo praeterito reformatîs et novâ concordiâ in officinis exortâ confirmatam esse ad labores imminentes exanclandos. "Nobit erit laborandum. At ego confido difficultates a nobis superatum iri."

Köhler vituperans: "Nos omnes" inquit „sollicitamur de universâ crisi pecuniariâ eiusque effectibus. Incredibile est, quantum pecuniae perditum sit tamquam aleâ. Multi timent de pecuniâ, cui pepercêrunt.. Et multi timent, ne quaestum amittant. Bonum est, quod res publica animo firmo curat, ut obtegat officinas servetque hominum operam et quaestum." Porro Köhler postulavit, ut homines in oeconomiâ et societate responsabiles „respicerent bonum commune". „Egemus probitate et modestiâ et temperantiâ." Confidentiam amissam recuperatum iri dictis factisque fide dignis: "Sic fit vinculum, quo societas nostra contineatur." Hoc vinculum communiter esse firmandum: „Hoc re verâ praestandum est a nobis ipsis. Vires recolligamus facultatibus nostris."

Köhler: "Si ad hoc assequendum laboraverimus, ipsâ hac crisi corroborascêmus." Germaniam tutam esse multis hominibus probis et aptis, a quibus communitas servaretur: "operarii bene instituti atque industriosi, negotiatores sagaces et audaces et miliones civium navorum, qui bonas res concipiant et promptê et concorditer pertractent". Köhler: "His rebus perceptis" inquit „nos omnes animum recipiemus."

Se putare istâ crisi etiam aliquid boni posse fieri – fieri enim posse, ut populi melius inter se collaborarent. Fieri posse, ut orerêtur melior ordo oeconomiae et pecuniae, quo capital omnibus serviturum esset nemoque sibi videretur capitali subiectus esse. Köhler monens: "Omnis homo responsalis" inquit „cui ratio reddenda est, oportet sic agat, ut hoc fieri possit."

Köhler in oratione suâ etiam gratias êgit militissis militibusque Militiae Foederalis, qui „in regionibus remotis curarent, ut fierent securitas et reaedificatio." Illos paci servire „periculo sanguinis vitaeque suae".

 

Hanc relationem d.24.m.Dec. a.2008, h.0.10 in periodico interretiali „spiegel online" editam (titulus originalis: „WEIHNACHTSANSPRACHE – Köhler schwört Deutsche auf Kraftakt ein") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

http://www.netzeitung.de/politik/1239057.html

Ecce laetum Natale Domini: 

Episcopum Huberum asperrimê invehi in Ackermannium

24. Dez 17:45

 

 

Volfgangus (Wolfgang) Huber episcopus et praeses Germanicae Ecclesiae Evangelicae

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Hic vir non sôlum est dispensator coryphaeus (orig. Spitzenmanager), sed etiam nationis vapulator (orig.: „Prügelknabe der Nation"): Iosephus Ackermann. Nunc Episcopus Huber ipsius sollemnitatis nataliciae occasione usus est, qua praeceptorem Germanicae Mensae Argentariae vehementer increparet.


Volfgangus Huber, praeses consilii Ecclesiae Evangelicae, in Natale Domini publicê vituperavit dispensatores lucripetas, qualis esset Iosephus Ackermann praeceptor Germanicae Mensae Argentariae. Îdem episcopus diurnariis ephemeridis, c.t. „Berliner Zeitung" dixit se exspectare nullum umquam praepositum maximae omnium mensarum argentariarum Germaniae iterum postulaturum esse petendos esse reditûs 25% (vicenarum quinarum centesimarum).

 

 

 

 

Îdem sacerdos in homiliâ suâ nataliciâ homines adhortatus est, ut peterent iustitiam quam maximam. Scopo redituum (orig. Renditeziel), quem Ackermann postulasset, spes excitari semper augescentes, quae expleri non possent. Oportêre, ut maior vis attribueretur bonis continuo servandis quam lucro per breve tantum tempus accipiendo et salariis argentariorum solvendis. Lucra ut refluerent ad systemata pecuniaria stabilienda. Negotiatores mercatûs pecuniarii tanto esse puniendos propter damna a se effecta, quanto lucrorum essent participes.

Huber in homiliâ suâ, quam habuit in ecclesiâ cathedrali Berolinensi, a christifidelibus postulavit maiorem sensum communitatis. Episcopus: „Equidem sollicitor" inquit „praecipuê de illis, qui in dies plures ante ianuas coquinarum publicarum exspectant, ut accipiant sorbitiones, qui sperant se accepturos esse cibos ad mensam pauperum publicam oblatos, quia pro aliis cibis nullo modo possint pecuniam solvere." Imprimis timendum esse de parvulis, qui saepius saepiusque istôc modo nutrirentur. Huber gratias egit iis, qui adessent hominibus in tales angustias compulsis.

Sed homines ad marginem societatis adactos etiam ita esse adiuvandos, ut ipsi denuo participes fierent vitae socialis et propriâ vi quaestum sibi compararent. Episcopus: „Oportet" inquit „vehementius quam de oeconomiâ perturbatâ ipso hôc tempore sollicitemur de iustitiâ sociali, quae ut ad effectum adducatur curemus quam studiosissimê."

Episcopum verbis efferre responsalitatem personalem

Huber dixit socialem oeconomiam mercatoriam vix potuisse concipi nisi notione iustitiae christianâ. Societatis opiniones morales adhuc determinari cohaerentiâ libertatis et responsalitatis christianâ. Episcopus: „Itaque" inquit „nos alacerrimê adversamur hominibus libertate personali male abutentibus et responsalitatem personalem negligentibus. Nam talibus moribus ipsissumis factum est, ut mundus noster irrueret in crisin profundissimam."

Hanc relationem d.24.m.Dec. a.2008, h.17.45 in periodico interretiali „net-zeitung" editam (titulus originalis: „FRÖHLICHE WEIHNACHTEN - Bischof pöbelt gegen Ackermann") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

 

 

 

 

25. m.Dec. a.2008, h.19:32

INVECTIO IN ACKERMANNIUM FACTA

Germanicam Mensam Argentariam ab episcopo vituperatam se defendere

Germanica Mensa Argentaria indignata est de episcopi Huberi vituperatione: "Invectionem personalem" in Ackermannium praesidum praepositum factam esse „inconvenientem". Etiam alii episcopi orationibus suis sollemnibus vehementer vituperaverant systema oeconomicum.

Berolino ex urbe Ecclesiarum repraesentatores praestantes in Natale Domini monuêrunt, ut duces politici et oeconomici et quivis ceteri cives observarent responsalitatem socialem: Illorum homiliis sollemnibus praecipuê actum est de crisi pecuniariâ. Volfgangus Huber praeses consilii Ecclesiae Evangelicae lucricupidine dispensatorum vehementer castigatâ invectus est in Iosephum Ackermannium praesidum praepositum Germanicae Mensae Argentariae.

Iosephus (Josef) Ackermann(ius) praepositus Germanicae Mensae Argentariae: "Invectio personalis"

Locutor quidam Germanicae Mensae Argentariae die Iovis episcopo respondens dixit institutum suum pecuniarium „invectionem episcopi Huberi personalem" in Ackermannium Vigiliâ Domini factam ducere „et re ipsâ et modo inconvenientem".

Huber, cum haberet colloquium interrogatorium Vigiliâ Domini divulgatum, Ackermannio obiecerat, quod proposuisset scopos redituum exaggeratas (orig. überzogene Renditeziele) ideoque confirmasset exspectationes lucrorum, quas aliquando necessario in vanum casuras esse patêret.

Îdem episcopus evangelicus ab ephemeride "Berliner Zeitung" interrogatus vituperavit, quod talis propositio (orig. Vorgabe), qualem Ackermannius fecisset, esset „quadamtenus idololatria", quae sibi similis esse videretur „saltationi circa vitulum aureum factae". Episcopus: „In his rebus" inquit „pecunia habetur pro deâ."

Hanc relationem d.25.m.Dec. a.2008, h.19.32 in periodico interretiali „spiegel online" editam (titulus originalis: „ATTACKE AUF ACKERMANN – Deutsche Bank wehrt sich gegen Attacke des Bischofs") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Gustav Benjamin Schwab (1792-1850)

MYTHI ANTIQUTATIS CLASSICAE a Nicolao Groß in Latinum conversi (VI).

Europa (Ερώπη)

In terrâ Tyri et Sidônis vixit virgo Eurôpa, filia rêgis Agênŏris, in paterno palatio abditissimo. Ad eandem post mediam noctem, quando mortales visuntur a somniis infallibilibus, mira imago somniosa a caelo est missa. Ei enim visae sunt duae mundi partes in formas mulierum mutatae una cum alterâ rixari de possessione sui. Una ex mulieribus formâ fuit alienâ, altera – quae erat Asia – conspectu vultuque similis erat mulieri indigenae. Eadem quadam cum industriâ tenerâ Europam dicebat esse filiam suam carissimam a se ipsâ partam et mammatam. Mulier autem aliena Europam ingentibus bracchiis tamquam praedam raptam circumplexam secum abstraxit nec Europa potuit refragari ex animo suo. „Veni mecum, cara puella" aliena inquit „te praedam offeram Iovi Aegidis percussori: huic a fato addicta es". Europa autem corde palpitante experrecta e cubili surrexit. Nam visio nocturna ei tam lucida fuerat quam diurna. Diu Europa in lecto sedebat erecta, prospectabat oculis torpidis, quibus duae illae mulieres adhuc obversabantur. Sêro demum labia sua aperuit anxiê secum locutura: „Qui deus caelestis" inquit „mihi misit has imagines? Quibus somniis mirandis territa sum, cum in domo patriâ dormirem dulciter securêque? Quisnam fuit illa mulier aliena, quam vidi somnians? Quo miro desiderio illius animus meus movetur? Illa quam amabiliter se gessit erga me et quamvis me abduceret, visu quam materno mihi arrisit! Utinam dei beati hoc somnium mihi vertant quam fortunatissimê!"

Mâne accesserat, lumine diurno somnii lucula tenuis exstincta est ex virginis animâ. Europa surrexit operibus delectamentîsque vitae suae virginalis dedita. Mox circa eam congregatae sunt puellae coaequales sociaeque lusoriae, filiae domorum optimarum, quae Europam comitari solebant ad chorêas et sacra et ambulationes faciendas. Etiam nunc eaedem venêrunt invitantes dominam suam, ut ambularet ad prata florosa, ubi puellae regionis solebant congregari et florum luxuriâ marisque fremitu delectarentur. Omnes puellae manibus gerebant corbem, quo flores colligerent. Europa autem ipsa gerebat corbem aureum imaginibus mythi deorum fulgidis ornatum; quod fuit opus Vulcani, praevetustum donum divinum Neptuni terrae percussoris, quod îdem Libyae donaverat, quam peteret. Ex illîus possessione eadem vestis hereditate accepta ex unâ manu ad alteram data in domum Agênŏris erat allata. Hôc ornatu sponsali Europa amabilis socias lusorias ducens properavit ad prata marina, quae abundabant floribus maximê variis. Grex iuvencarum iubilantium huc et illuc disiectus est. Omnis florem quaerebat, qui sibi plurimum placêret. Una carpsit narcissum fulgentem, altera se convertit ad hyacinthum, qui balsamum exhalabat, tertia sibi elêgit violam leniter fragrantem, alii puellae placuit serpyllum aromaticum, alia frêgit crocum flavum allicientem. Sic sociae huc illuc volitabant; sed flore sibi destinato mox invento Europa constabat tamquam Venus spumigena, sociabus omnibus praecellens, manu tenens ardentium rosarum plenum fasciculum.

Cum sat multos flores collegissent, principissâ in medio stante virgines caespiti insidentes coepêrunt coronas plectere, quas nymphis prati gratias agentes ex arboribus virentibus voluêrunt suspendere. At haud diu potuêrunt oblectari floribus, nam ad vitam Europae socordem improvîso Fortuna habuit vim, quae ei noctis somnio erat praedicta. Iuppiter enim affectus erat pulchritudine iuvenis Europae. Cum autem iram Iunonis aemulae timêret nec sibi licêret sperare se temptaturum esse animam virginis innocentis, deus versutus novam technam excogitavit. Qui formâ mutatâ se fecit taurum. Sed en qualem taurum! Non talis qualis ambulat in prato vulgari aut iugo subiectus trahit carrum onustum; immo, taurum magnum, formâ pulcherrimâ, in collo nervis turgentibus, in armo plenis palearibus; eius cornua erant nitida parvaque, quasi manibus tornata, pellucidiora quam gemmae purissimae; colore corporis erat aureo, exceptâ fronte mediâ, ubi nitebat macula argentea, quae similis erat crescentis lunae cornui curvo; oculis autem taurus erat glaucis, capiti insitis, qui involvebantur cupiditate scintillantes.

Iuppiter, priusquam curavit se ipsum sic mutandum, Mercurium in Olympum ad se advocavit; finibus suis nequaquam pansis dixit haec: „Festîna, care fili, qui soles mandata mea fideliter exsequi! Viden’ ibi terram subter sitam ad nos ex parte sinistrâ suspicientem? Quae est Phoenicia; hanc intra et pecora rêgis Agênŏris, quae inveniês in pratis montanis pascentia, age deorsum versus lîtus marînum."

„Raptio Europae". Pictura Titiani (i.e. Tiziano Vecellio, +1576 Venetiis)

Deus autem âlâtus paucis momentis temporis transactis patris nutui obsecutus advênit pascuum Sidonium et agmen rêgis, cui Mercurio non suspicante Iuppiter in formam tauri mutatus se intermiscuerat, êgit pecora de monte in lîtus sibi assignatum, in ipsa illa prata, ubi filia Agênŏris a virginibus lyricîs circumdata socorditer ludebat floribus.

Ceteri boves nunc discessêrunt per prata a puellis remoti; formosus tantum taurus, in quem se abdiderat deus, appropinquavit collem caespitis, in quo Europa sedebat unâ cum sociabus suis lusoriis. Qui taurus ornatê incedebat in graminibus luxuriantibus, eius frons nequaquam erat minaciter contracta, eius oculis scintillantibus virgini nequaquam timor est iniectus; toto eius conspectu apparebat animi lenitas. Europa ceteraeque virgines admirabantur animalis staturam ingenuam eiusque vultum pacificum, immo libuit taurum e propinquo aspectare eiusque dorsum mulcêre.

Taurus autem visus est hoc animadvertere, nam etiam etiamque propius accedebat et denique pedem constitit ante ipsam Europam. Eadem e sŏlo prosiluit et initio nonnullos gradûs recessit. Cum autem animal remansit mansuetissimum, puella animo capto iterum appropinquavit obtinuitque florum fasciculum rostro spumoso, e quo exhalata est fragrantia ambrosiana. Taurus autem cum flores praebitos et teneram virginis manum, qua spuma abstersa est, blandiens ligurriret, inceptus est blandulê mulcêri. Etiam etiamque venustior visus est taurus virgini, ut eadem audêret osculum imprimere fronti nitidae. Tum animal laetum êdidit mugîtum, non eo modo, quo tauri communes solent mugire, sed sonuit tamquam sonus tibiarum Lydiarum, quae personat vallem montanam. Deinde taurus nate incoxavit ante pedês pulchrae principissae, eandem aspexit desiderio plenus, cervîcem illi advertit, dorsum ostendit lâtum. Tum Europa dixit amicabus virginibus: „Vos quoque appropinquate, carae sociae, ut considamus in dorsum huius tauri pulchri et voluptate fruamur. Puto eum nosmet quattuor recipere possit tamquam navigium spatiosum. Ecce hic est aspectu tam leni, tam miti. Prorsus non similis est aliis tauris. Profecto hic taurus tam intellegens est quam homo, nihil deest nisi sermo!" His dictis coronas sociarum e manibus sumptas impendit cornibus tauri demissis. Deinde subrîdens dorsum tauri insiluit, cum amicae cunctanter et haesitanter aspectârunt.

Taurus autem ea quae petiverat assecutus e sŏlo prosiluit. Primo perquam lentê incessit virgine subbaiulatâ, sed ita, ne sociae aequo gradu persequi possent. Cum autem prata reliquisset calvumque litus coram se porrigeretur, altero tanto velocius cursitans non iam tauro tolutim currenti erat similis, sed equo volanti. Antequam Europa potuit animo ûti praesenti, taurus uno saltu mari insiluit et cum praedâ suâ abnatavit. Virgo autem dextrâ manu taurum e cornibus tenêbat circumplexa, sinistrâ in dorso est nixa. Vestimenta virginis vento perflata sunt tamquam vela; anxiê respiciens terram relictam frustra appellabat nomina sociarum; aqua taurum circumvallabat, Europa undas salientes timens calces sursum traxit. Sed taurus natabat tamquam navigium. Mox lîtus e conspectu evaserat, sol occiderat, in noctis tenebrîs lucidê obscurîs misera virgo nihil videbat circumiectum nisi undas et sidera. Sic res permansit etiam mâne veniente; per totum diem virgo per fluctûs infinitos animali insidens pervecta est, sed idem scivit undam tam aptê persecare, ut praeda sua dilectissima ne guttâ quidem tingeretur. Tandem versus vesperum advenêrunt lītus remotum. Taurus autem terrae insiluit, sub arbore fornici simili leniter sivit delābi de dorso suo et evasit e conspectu puellae. In eius locum accessit vir magnificus deo similis, qui ei dixit se esse dominum insulae Cretae; se illam si possessurus bearetur, obtecturum esse. Europa autem solacii expers desolata illi manum porrexit, ut indicaret se annuere. Iuppiter optatum assecutus est.

Diu cum sopita esset, Europa experrecta est sole iam orto. Oculis perturbatis circumspectabat, quasi quaeritaret patriam. „Pater, pater!" voce dolorissimâ clamabat, paulisper respuit, iterum clamavit: „Eheu me miseram filiam perditam, quomodo liceat me nomen patris pronuntiare? Quanto furore factum est, ut amorem patris obliviscerer!" Deinde iterum, quasi resipisceret, circumspexit et intra ipsam interrogavit: „Unde, quo vêni?" Manu planâ palpebras perstrinxit, quasi vellet detergere somnium sibi exosum. Cum autem circumspiceret, res alienae remansêrunt coram oculis suis immotae. Europa circumdata erat ignotis arboribus saxîsque, in lîtore spumabat fluctus maris formidulosus. „Eheu" inquit „utinam iterum inciderem in taurum exsecrabilem" desperâta vocavit, „ut istum dilaniarem; agere non desinerem nisi cornibus illis diffractis istîus monstri, quod mihi nuperrimê visum est tam amabile! Eheu vanum exopto! Cum impudenter patriam reliquerim, quid mihi restat, quin moriar? Nisi ab omnibus deis derelicta sum, mittite mihi leonem, mittite tigridem! Fortasse eaedem bestiae irritabuntur pulchritudine meâ plenâ, ne mihi exspectandum sit, usque dum horribilis fames corrôdat has genas florentes." At nulla bestia fera apparuit. Plăga aliena virgini arridebat pacifica, e caelo lucido lucebat sol. Tum virgo desolata prosiluit tamquam a Furiis infestata. „En miseram Europam“ vocavit. „Nonne audis vocem patris absentis, qui tibi maledîcet, nisi vitae tuae contumeliosae finem fęceris? Nonne tibi ostendit illam fraxinum, e qua possis te laqueo suspendere? Nonne digito indicat illum scopulum acutum, de quo potes te praecipitare in fluctum maris ipsam te sepulturum? An mavis servire principi barbaro et serva de die in diem nêre lanam tibi attributam, tu, filia rêgis alti?" Sic puella misera, deserta vexabatur mortis cogitationibus nec tamen animo erat tam forti, ut manum sibi conscisceret. Tum subito audivit post se quosdam clam et irrisoriê susurrantes, putavit sermonem suum clam captari, territa conspexit retrorsum. Ibi vidit Venerem deam stantem fulgore caelesti, iuxta stabat eius filiolus, Amor, arcu demisso. Adhuc labiis deae inerat risus lenis, deinde locuta est: „Mittas iram atque odium, pulchra puella! Taurus exosus veniet tibique offeret cornua perfringenda. Ego sum, qui miserim tibi in domo paternâ dormienti illud somnium. Consolâre te, Europa! Iuppiter fuit ille, qui te raperet. Tu es mortalis uxor dei invicti. Nomen tuum erit immortale, nam terrae pars aliena, qua recepta es, appellabitur Europa!"

 

 

MYTHUM EUROPAE

A GUSTAVO SCHWAB

NARRATUM

LATINE REDDIDIT

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

LEO LATINUS OMNIBUS AMICIS LATINITATIS SAL.PL.DIC.

S.V.B.E.E.V.

http://www.leolatinus.com/

Cara lectrix, care lector,

His litteris gaudenter Tibi nuntio FRAGRANTIAM Latinam versionem meam fabulae Süskindianae, c.t. PARFUM, quae iam pridem divendita non iam fuerat accessibilis, nunc tandem denuo editam esse in Domo editoria, quae appellatur LEO LATINUS.

Qui liber bellus habet 336 paginas, latus est 11,2, longus 18 centimetra, charta contectus, tegmen libri est pictura puellae pulchrae versicolori ornatum. Constat 32 (triginta duobus) euronibus.

Praeterea tibi praebemus GLOSSARIUM FRAGRANTIAE uberrimum, in quo omnia vocabula FRAGRANTIAE explicantur abundantissimê.

Utrumque opus fuse explicatur et describitur in pagina nostra interretiali, cuius inscriptio est hae quae sequitur:

http://www.leolatinus.com/

 

Tolle lege: Utinam FRAGRANTIA hellueris!

Medullitus te salutat

LEO LATINUS

PERFUME – FRAGRANTIA - DAS PARFUM

VOTA IN ANNUM MMIX OBLATA

 

Cara Lectrix, Care Lector,

Leo Latinus in annum ineuntem optima quaeque Tibi exoptat:

utinam fruaris valetudine prosperrimâ, utinam vota Tua salutariter expleantur!

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/